- CHRISTIANITAS
- CHRISTIANITAStitulus Honoris, Francorum Regibus potissimum tributus, qui Chrifstianissimi peculiari quôdam iure ac praerogativâ etiamnum dicuntur. Occurrit non semel in Epistola Im peratoris Constantinopolit. ad Childebertnm Regem. Histor. Franc. Tom. 1. in Epist. Stephani III. ad Carolum et Carolomannum Reges, apud Baron. A. C. 755. num. 3 in Epist. Pauli Pontificis ad Pipmmum Regem Histor. Franc. Tom. 3. p. 734. ablibiquepassim. Sed et Gregorius M. scribens non modo ad Brunechildem Reginam, sed quoque ad Maruicium Imperatorem et Theudelindam Reginam Langobardorum, eôdem Christianitatis titulô eos compellat, l. 5. Ep. 63. l. 7. Ind. 1. Ep. 5. Ind. 2. Ep. 42. l. 12. Ep. 7. etc. Item functio seu Iurisdictio, audientia Episcopalis seu Forum Ecclesiasticum, cui Episcopus vel alius illius nomine praeest, quod vulgo Curia Christianitatis vocatur, in Capitul. Caroli M. l. 5. c. 114. et alibi passim. Christiani etenim potissimum Clerici dicti, vide l. 50. 125. Cod. Theodos. de Decurion l. 2. de Postlim. l. 11. de Pistor. etc. In Decreto Bonifacii IV. apud Holstenium in Collectione Rom. absolutionem peccatorum in Confessionibus vor notar: uti Officium Ecclesiasticum, apud Hugonem Flaviniac. p. 260. et Baptismum, in Historia Merlini MS. apud Car. du Fresnein Glossario.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.